Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD LIBRUM Legatio ad FRIDERICUM II. Regem Daniae Inclytum.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
PArve liber, viridi quondam mihi nate sub aevo:
Parve, sed auctori non reprobande tuo:
Vade agedum, mitem summi pete Principis aulam;
Cimbrorum tellus quem patris instar amat.
Vaede, manu Regis iam nunc consuesce teneri:
Augusto gaude Principis ore legi.
Nec vereare, licet te non vaccinia velent
Aurea; purpureo nec videare sinu;
Nec tua distillet Tyrio coma myrtea rore:
Pumice ne laevis sit tibi frontis honos.
I liber, vacuitsque metu: penetraleque mitis,
(Si licet, et fas est) Principis ipse subi.
Nec te divini vultus male terreat ardor:
Aut oculos hebetet gratia dia tuos.
Scilicet hic facilis dextram tibi iunget amic am,
Quidve petas, cupido pectore nosse volet,
Nam neque difficilem natura creavit: et arte
Molliit hic mores, erudiitque suos.
Nec solet irasci Claria cultoribus artis:
Participes studii quos habet, atque lyrae.
Ergo tibi postquam fuerit data copia fandi:
Impediant vocem ne leviora, cave.
Neu similem mutae Princeps te iudicet umbrae
Quod breviter dicas, praemeditatus habe.
Inclyte Rex, quo non quisquam vel amantior aequi,
Indole vel vivit, iustitiave prior:
En tibi me Rheto vates huc mittit ab Istro;
Moenia Lavingae qua populosa rigat.
Quam fuerit vestri primo venerator ab aevo,
Scis puto: nec certe dissimulare potes:
Idque parum, nisi nunc etiam maiora supersint:
Quae debere tibi se quoque iure putat.
Arma tuae gentis canet, et canet inclyta facta:
Per quae Cimbriaci caelum adiere duces.
Nunc quae vernantis lusit sub flore iuventae,
Nominis auspicio sume sacrata tuo.
Maiorum disces hinc nomina clara tuorum,
Quorum sub gemino jam volat axe decus:
Inveniesque tuas laudes, laudesque tuorum:
Charta videt nomen nobile crebra tuum.
Sume libens, animo munus leve sume benigno:
Sic leve, vix maius possit ut esse datum.
Carminibus cedat regum preciosa supellex:
Cedat et auriferis gemmifer Hermus aquis.
Quamvis non data, sed mentem, Rex inclyte, dantis
Respice: mens praestat munere saepe bona.
Scis aspernari nec munera parva solere,
Si modo sunt recto corde profecta, Deum.
Tu quoque divina ne te virtute minorem,
Par modo caelitibus nomine poene, putes:
Meque tui sobolem non aversate Poetae
Suscipe: res arit hic non onerosa liver.
Neu torva requiem quaerenti forte recusa,
Quodque facis, vatis sit tibi cura tui.
Sic meliore tuas celebrabit carmine laudes:
Nec nos immemores esse querere tibi.
Dixeris: auditis precibus, Rex sponte favebit:
Participem voti reddet et inde tui.
Quod si contingit, satis est: tibi care licebit
Quam te cunque, Liber, iuverit, ire viam.