Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., DE ADVENTU SACRATISSIMI CAESARIS DIVI Maximiliani II. Romanorum Imperatoris, lines 2.2.331-2.2.360
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.2.331-360
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo licet vires effundat Barbarus omnes:
Et res saevitid, vique, metuque gerat:
Si Domino firma confidis mente Iehovae:
Si facis officium cum pietate tuum:
Non fortuna tibi, non sors adversa nocebit.
Non oberunt hostes Marte furente truces.
In sua vaesanum dispendia robur habebunt:
Et dextrae cedent barbara castra Dei.
Ne dubita, fit praesto Deus: scutoque favoris
Protegit infido corpus ab hoste tuum.
Nec sinit iniustam nimium vim posse malorum;
Hostilive pios durius arte premi.
Utilis imperio quae sit victoria, dudum
PRAEVIDET aetherea summus ab arce DEUS.
PROVIDET auxilio DOMINUS tibi: providet armis
Prospicit invicta, prospicietque manu.
Eide Deo, committe Deo tua, teque: potestas
Fidenti nunquam defuit aequa Dei.
Quodque decet, quod fas poscit, munusque regendi:
Officium totd mente tuere tuum.
Gentibus ac populis optatam confice pacem:
Qua nihil utilius maximus orbis habet.
Hunc Deus in rebus nunquam te deseret arctis:
Proque tuo partes milite dexter aget.
Tunc Mahometigenas armis excindere gentes,
Pe rdomitoque dabit vertice ferre pedem.
Tu quoque, si patriae fuerit tibi cura tuendae,
Semper in ore piae posteritatis eris.
Spe modo non dubia civiles siste tumultus:
Quodque geres, superum perfice fisus ope.