# Operum pars prima 2.3.1-45

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., GERMANIA AD MAXIMILIALUM II. ROMANORUM IMPERAroem Augustum., lines 2.3.1-2.3.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.3.1

TEutonis hanc CAESAR tibi MAXIME mitto salutem;
Quam, nisi tu dederis iam mihi, nemo debit.
Eloquar? an tibi sunt mea non incognita vota?
An meae, quam vellem, plus quoque fata liquent?
Illa quidem laeteant Malim, dum pectore luctus
Vanescat spatio, curaque lenta, morae.
Sed male dissimulo, tacitus dolor exedit artus,
Mitigat arumnas saepe querela graves.
Visa diu felix, superisque quieta benignis;
Tristibus hoc iaceo tempore lassa malis.
Nec niea me virtus, nec avitae gloriae gentis,
Sceptraque Caesaribus me duce parta iuvant.
Et quisquam lacrymas audet cobibere fideles?
Et quis quam gemitus edere voce vetat?
Me miseram, quae dura querar, quae tristia fata?
Quave trabam reges in mea votae prece?
Quid saciam? qua spe? quae vi? quo vindice fretae
Implorem fessis perdita rebus opem?
Hei mihi, protexitoties quae fortibus armis
Externas gentes, auxiliumque tuli:
Quae tot difficili confeci bella labore,
Hosteque de capto nota trophaea tali:
Deseror, obsessis regno patriaque domoque;
Et feror in clades hoste premente novas.
Quam neque Romani valuerunt perdere fortes;
Vexarunt lengo qui mea regna metu:
Aemula nec virtus Drusi; nec Manlius acer;
Carbonisque manus sanguinolenta feri:
Scaurus et hostili non fregit strenuus ense;
Militis aut robur, Vare superbe, tui:
Nec Venetus domuit numerosa pube Senatus;
Nec vicit Galli vis truculenta levis:
Impia devoti me perdet sanguinis aetas:
In mea quae caeco viscera Marte furit:
Regnaque; sollicitis vastans viduata colonis;
Accumulat caedem caede, maloque malum.
Cur exempla petam longe? iam fraudis abunde
Vidimus, et damnis, saevitiaeque satis.
Nondum dedoluit funestos Francia motus;
Agrestes acie passa coire manus.
Horresco repetens confusae stragis aecrervos;
Arva quibus multis tecta fuere locis.
Quanta fuit rabies! Coedes quam noxia vulgi!
Quanta ducum feritas! quantus ubique furor!
Pallet adhuc dives laetis Alfatia campis;

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
