Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., GERMANIA AD MAXIMILIALUM II. ROMANORUM IMPERAroem Augustum., lines 2.3.184-2.3.228
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.3.184-228
Unproofread scanNot analysed yet
Artibus et bellt quod peperere decus?
Audiit, et si quis longinquas accolit oras;
Qua videt Oceani Phoebus utrinque latus.
Audiit, et Scythicae salsum Maeotidis aequor
Qui bibit, et lymphas Nile vadose tuas.
Non ego transierim FRIDERICOS Marte potentes;
Virtutes quorum terra, polusque tenet.
Testis erit tellus infaustae Tuscula pugnae;
Spumeus et Ligurum qui rigat arva Padus.
Testes Armenii, testisque Lycaeonis ora;
Quae tota vidit praelia mente geri;
Adversoque manus validas concurrere ferro;
Turpiter et trepidos vertere terga Getas.
Vidit et Euphrates. vidit spumosus Araxes;
Caspia qui prono flumine stagna petit.
Quantus erat vero moderator CAROLUS orbis?
Praecipuus bello, praecipuusque toga.
Non hunc crediderim fortes superasse Monarchas,
Graecia quos olim, Romaque prisca dedit.
Imperium terris, animos aequavit olympo,
A Eternae meritus laudis in orbe decus.
Quid moror exemplis? quorum mihi copia restat,
Praeteritus laudi nullus in orbe locus.
Semper adhuc faustis confeci praelia signis;
Barbaricum nunquam ferre coacta iugum.
Nec vereor, si me sumtis modo iuveris armis,
Turpiter ut Scythico victa sub hoste cadam.
Tu modo tu curam desertae suscipe matris,
Utque facis, miserae, quam potes, affer opem.
Quodque potes, te velle probes: obsiste Tyrannis,
Inque feros Thraces fortia bella move.
Effice sollicitam celeri virtute tuendo,
Ne sim latroni praeda, pudorque fero.
Quod te per superos, quorum moderanda favore
Imperii dextra vindice frena tenes:
Per Patriam, patriaeque duces, per fortia regum
Pectora, de partia qui meruere bene:
Per te, perque tuos, mea iam mea numina, natos,
Per tua te supplex inclyta facta precor.
Nec, quod inhumanis occurres Marte Tomitis,
Terruerit mentem nomen inane tuam.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito:
Scilicet audentes forsque, Deusque iuvat.
Audierit pugnas aliquis, laudabimur ambo:
Diceris regni fida columna mei.