Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., GERMANIA AD MAXIMILIALUM II. ROMANORUM IMPERAroem Augustum., lines 2.3.93-2.3.138
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.3.93-138
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dites Lyciae populos? Quid Punica regna?
Littora Myrtoi quid sinuosa freti?
Nec satis hoc illi, rabie ferus, Et serus armis;
Urbibus indicit praelia dira meis:
Austriacasque plagas ferro praedatur, et igne;
Perque domos querit funera, perque; vias:
Insontesque fugans patria de sede colonos;
Enecat indignis, discruciatque modis.
Quae si despicerem dilectae vulnerae natae;
Asperior durae rupe, fretoque forem.
Nec tamen hoc unum doleo; non extera tantum
Bella queror; quamvis haec quoque bella queror:
Improba Threicii levius fero militis arma,
Vulnera civili quam repetita manu.
Nescio, quam laedi cognato sanguine mordet,
Inque dies damnis afficit, inque dies.
Hoc perdit magnas, hoc olim perdidit urbes;
Gentibus hoc validis exitiale fuit.
Damna Mycenaeae dedit hoc funesta cohorti;
Quae longo Phrygiam tempore pressit humum.
Fregit idem fortes Thesidas, fregit Achivos,
Regnaque quae Macedum sunt ope parta ducum.
Roma nisi proprio tinxisset sanguine ferrum,
Augusta ferret nunc quoque sceptra manu.
Singula quid refer am? vir es labefactat, opesque
Imperii, Martis perniciosus amor.
Me quoque me manet hic (quod abominor) exitus aegram:
Civiles didici laesa timere manus.
Qui mihi nunc mores prosunt? quae bellica virtus?
Quid pietatis amor, iustitiaeque iuvat?
Quid toties parti dextra victrice triumphi?
Inclyta magnorum quid monumenta Ducum?
Si mea me virtus, et gloria deficit annis;
Nec manet in voto laus mea firma suo.
Maius opus servare decus, quam quaerere, partum:
Fine bono claudi resbona semper amat.
Ergo dies instat, qua Marte subacta nefando
Servitum crudis turpiter ibo Getis?
Quaeque tot immanes avertifinibus hostes,
Tantaque pro patriae bella salute tuli:
Legibus orba meis, et avitis laudibus orba,
Tristia cum turpi damna pudore feram?
Ah melius saevo cecidissem milite victa,
Teutonicam pressit dux ubi Varus humum
Aut aequata solo subversis urbibus essem,
Cum Scythicus Danaas subdidit hostis opes.