Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., GERMANIA AD SACRI IMPERII ROMANI ELECTORES, ac Principes., lines 2.4.1-2.4.44
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.4.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
QUo mea quo tandem virtus: operosaque cessit
Gloria? quo forti milite partus honor?
Vos o terrarum Domini, vos numina mundi,
Sceptra quibus late credit habenda Deus,
Questibus o vigiles crebris advertite mentes,
Iusta nec in celeres spargite vota Notos.
Quid miseri tant um populi potuere? quid urbes?
Sancta quid in vestrum templa patrare decus?
Quo vos demerui quo crimine? quodve saluti
Conquerar infelix sidus obesse meae?
Scilicet idecirco praeclaris foeta triump his,
Invicta gessi maxima bella manu?
Regnaque terr arum victriae opulenta coegi,
In mea submissas tendere iura manus?
Hostibus in festis ut ab omni parte laborem?
Neve domi liceat pace, forisque frui?
Ab dolor, ab pietas! quae nam violentia maior?
Culpave, quam patriae perdere, maior, opes?
Heu quianam socias ardetis poscere pugnas?
Mutua quid tantum vulnera ferre iuvat?
Quaenam quae vobis laus? quae victoria surgit,
Germana toties spargere caede manus?
Sic caditis, quia stare piget? sie pectore caeco
Cuditis in vestrum tela cruenta caput?
Heu tandem saevos irarum condite fluctus,
Nec lenta miseram discruciate mora.
Exuite o duris immitia pectora saxu:
Offensos miserae prosit habere Getas.
Parcite visceribus, lacrymanti parcite matri,
Commoveat iustus ferrca corda dolor.
Iam satis exhausit civilis sanguinis ensis:
Commaduit socio saepe cruore solum.
Num iuvat ulterius miseros urgere tumultus?
Funditus ac vestrum tollere Marte genus?
Caedeque cognata dextras scelerare furentes?
Nec cladum miseret vos? miseretque mei?
Quo se vestra queat protendere longus ir a?
Quidve meu tantum constat abesse malis?
Hei mihi quae patior? non tot post frigora Brumae
Vere novo flores foeta remittit humus:
Non tot aves motis nituntur in aera pennis,
Totque fovet pisces unda, nemusque feras:
Quot premor adversis, quae si per scribere coner,
Tempore deficiar, deficiarque manu.