Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., GERMANIA AD SACRI IMPERII ROMANI ELECTORES, ac Principes., lines 2.4.92-2.4.120
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.4.92-120
Unproofread scanNot analysed yet
Sternet et ultrici barbara castra manu.
Effera ne tantum ne vos disc or dia turbet,
Qua nihil immensus tristius orbis habet.
Ac ut in humano cum languet corpore membrum,
Aut morbo prorsus corritiente perit:
Corpus sentit onus totum, graviusque laborat,
Segnius exequit ur munus et inde suum:
Sic nisi perfecta constet compagine regnum,
Accedant motus alt er a damna domi:
Credite, vix longum poterit durare per aevum,
Perque suos annos firma manere salus.
Erept as igitur regnis ac quirite sortes:
Oppida sub vestrum iam revocate iugum.
Auxiliis populos, meritis adiungite regem,
Qui gerit arbitrio sceptra superba Dei.
Regibus is dignos decernere mandat honores,
Quorum praesidiis vita carere nequit:
Aequa Potestatis nec spernere iussa verendae,
Aut violare malis iura fidemque dolis:
Quod Deus in stituit, non est contemnere tutum:
Viribus exiguis sternere summa potest.
Quo magis eximium iam vos agnoscere Regem,
Officiisque decet demeruisse piis:
Mandatoque Dei cura parere fideli,
Caesaris ac certam pluris habere fidem:
Quam vel honoratae victricia praemia palmae;
Quam vel opes Craesi, divitasve Midae.
Tunc Deus egregiis iustissimus annuet ausis,
Immanesque dabit vincere posse Getas.