# Operum pars prima 2.5

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD MAXIMILIALUM II. CAES. AUGUSTUM Deipsius Symbolog Gen. 22. DOMINUS PROVIDEBIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.5

QUod fidis Domino, Patriae Pater, optime CAESAR:
Auxilio fretus, praesidioque Dei:
Quam nihil humanae vires, et robora praestent
Scis bene: si supera de stituantur ope.
Nemo Deum vano confidens invocat ore:
Et bene caelestes dextera sancta colit.
Sic Abraham, fidei subnixus robore, quondam
Salvifici sensit numina magna Dei.
Iussus erat natum sacras mactare per aras:
Matris delicias, deliciasque patris:
Quas non concepit tristi sub pectore curas:
Turbavit magnus territa corda dolor.
Magnus amor sobolis, reverentia magna deorum
Ambiguum mentis tunc habuere senem.
Heu quid agat genitor? sobolis num pluris amorem,
Quam summi faciat iussa verenda Dei?
Non ita: divinae mandata capessere vocis,
Mentis opus sanctae credidit esse pium.
Surgit, et auriti succingens corpus aselli,
Lustra per obscurum devia carpit iter.
Mons erat, insignis florum vestitus amictu:
Campus in aerio vertice planus erat.
Quo simul ac ventum est, fundamina collocat arae:
Ponit et arsuris arida ligna focis.
Victima quum desit, Pater optime, filius infit,
Quis gladii, tibi quis fomitis usus erit?
Excipit hic genitor: Domino praevisa potenti
Concidet, et laudem victima grata feret.
Dixit, et impositum nodis ligat insuper arae:
Armaque clam trepida stringit acuta manu.
Quid censes animi tunc forte fuisse parenti?
Iam spes in puero parva salutis er at.
Intonat excelso quum magnus ab aethere clamor:
Parce, pater, soboli, sic volo, parce tuae.
Nec mora: vervecem nudo Deus obiicit ensi:
Mactato peragit quo pia sacra senex.
Tam nunquam Domini fidentes graetia linquit:
Fluctibus in mediis auxiliator adest.
Sic quum nota Deo tua sit fiducia, Caesar
Maxime, quae certam numinis or at opem:
Quantumvis magnis truculentus viribus hostis
Irruat; et ferro teque tuosque petat:
Mille ferant acies licet arma ferociter: ultro
Magnus opem Dominus suppetiasque feret.
Non omnis consumpta salus: victoria restat:
Exiguo vincit milite sepe Deus.
Quum spes nulla fugae, nec erit spes ulla salutis:
Ut mala vix aliqua parte levanda putes:
Subsidio veniet DOMINUS, PRO teque VIDEBIT
Impius excubias numen habere Geta.
Perge Deo mentem, Rex Magne, probare fidelem:
Quo duce vim Thracum despice, tutus eris.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
