# Operum pars prima 2.6

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD ALBERTUM, PRINCIPEM BAVARIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/2.6

VIderat in summo Phoebus radiosus Olympe
Eximios animis et gravitate Duces.
Viderat illustrem sublimis in or dine pompam:
Quum stetit attonitis ob stupefactus equis.
Et, quis, ait, scriptis condet spectacula laeta?
Quis praeco ponipae splendidioris erit?
Audieram, coepi: munus cape Phoebe, quod optas:
En age, sis iudex: accipit ille, legit.
Nec mora, respondit: minor est haec gloria vero,
Si modo concedis dicere vera, Ducum.
Aspice, quae gravitas oculis, qui splendor honoris
Promicat! Heroires er at illa pedis.
Dixerat: excipio: super est animosa voluntas:
Ipsaque, nescio quid, mens mea maius agit.
Tempus erit, quum non Elegis humilique Cama:
Moeonio peragam sed pede gesta Ducum:
Si modo producent vitae mihi staminae Parcae:
Auxiliumque feres tu mihi Phoebe tuum.
Annuit, et precibus subscribit Apollo modestis:
Anoius fovit corda repente calor.
Si tamen hoc ulli de se promittere fas est:
Tu Musae, Princeps inclyte, fautor eris:
Scriptaque pacato releges exilia vultu:
Dum tua maiori carmine facta canam.
Sensero, te dignas conabor texere laudes:
Aeternaque tuus laude virescet honos.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
