Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD AUGUSTUM, SAXONIAE DUCEM, S. R. IMP. Septemvirum. POMPAE DESCRIPTIO; HABITAE, lines 2.7.139-2.7.185
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.7.139-185
Unproofread scanNot analysed yet
Dum veniant, campo iuvenis generosus aperto
Egregium miris saltibus urget equum.
Erigit en tener as sublatis vultibus aures;
Inque sinum glomer at crura subinde pedum:
Nec tenet ardentes cursus, et in aere pendet;
Pectore non dubitem pene volare suo:
Qualiter in liquidas corpus tulit ocyor auras
Pegasus; alato cum pede carpsit iter.
Iamque tubae, lituique sonant. viden' aequore campi
Saxonas inceptas continuare vias.
Vestibus aequati, numeroque decenter, et aermis:
Selectis omnes ingrediuntur equis.
Quos o quos memorem proceres! quos indole magnos,
Iudicioque graves, consilioque viros!
Quas o quas phaleras, et quae preciosa capistra,
Murice quae Tyrio splendida frena loquar!
Seu caperis viridis iucundo flore iuventae,
Cogeris voti nescius esse tui.
Seu te serae magis iuvat, et sapientior aetas,
Hoc quoque, quam credas, crebrius agmen erit.
Quilibet insignis pretioso fulget in estro,
Qui verae titulos nobilitatis habet.
Omnibus eximiae vires, flos omnibus idem,
Concordes animis forsan id esse monet.
Pone ferunt servi vestigia: dextera quorum
Fert hastam, validum cingitur ense latus.
Induitur galea caput; et lorica lacertos,
Aeneus aut thor ax fortia membra gravat:
Fulgentique labant demissa monilia collo;
Pennaque cristata casside flava nitet.
Sed quid Caesar equo descendit magnus ab alto?
Tergaque quadrupedum deseruere Duces?
Fallor? an Elector magnatibus obvius ist hic
Fiet? et hic Dominis excipiendus erit?
Astat et illustri natus de sanguine Rhetor;
Qui dabit ornatis verba disertae modis.
En venit, en oculis astat; quem pectore vidi
Saepius: en Ducibus concomitatus adest.
Congressi iungunt dextras; et fausta precantur
Ordine; iucundis plausibus aura sonat.
Quantus amor regum! reverentia mutua quanta!
Quam concors pietas, nec simulata fides!
Nunc sancto certe firmabunt foedere pacem;
Nunc curam verae relligionis agent:
Viribus et vires iungentes, castraque castris;
Fortia concordi robore bella gerent:
Austriacisque ferum prohibentes finibus hostem;