Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD AUGUSTUM, SAXONIAE DUCEM, S. R. IMP. Septemvirum. POMPAE DESCRIPTIO; HABITAE, lines 2.7.327-2.7.374
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.7.327-374
Unproofread scanNot analysed yet
Pulla pedes illi descendit vestis ad imos;
Vittaque flaventes contegit atra comas.
Quid referam castos mores, sanctumque pudorem?
Quo generosa nihil femina maius habet.
Nec probitas minor est, et honestas regia vultu
Eminet: ac magnum fulget in ore decus.
Turba puellarum sequitisr, quas Misnidos ora,
Priscaque Saxonica natio misit humi.
Vestibus Arabio lucent bombyce decoris:
Infectae teneras ore rubente genas.
Sicut ubi iungunt amaranthis lilia Nymphae,
Aut cum lacte natant candidiore rosae.
Adde verecundos mores, formamque venustam;
Quaelibet illustri principe digna nurus.
Aurea marmoreo pendent redimicula collo:
Lucida candenti pectore gemma micat.
Subsequitur procerum coetus virtute potentum:
Magna quibus graevitas ore, fidesque sedet:
Saxonicique regunt laeudatam principis aulam,
Legibus et populos, consiliisque iuvant.
Quis tamen hic alta nitidi cervice caballi,
Murice praesignis splendidiore, nitet?
Agnosco te magne CRACO, cui gratia fandi
Dulcis, et Hybleo nectare sermo fluit.
Maxime virtutum cultor, legumque sacerdos,
Nobile Pieridum, iustitiaeque decus:
Regia magnanimi quo principis inclyta novit
Eloquio nullum consilioque virum:
Quique magis doctos, et honestas diligit artes:
Fontis et Aonii largius hausit aquas:
Quam te conspicio gaudens: quam moenia laetor
Incolumem rapidi te subiisse Lici.
Sis felix, redituque tuo, vir maxime, gaude:
Virtuti faveant fata benigna tuae.
Quis mihi nunc alios memoret? quos agmine dense
Conspicio longas continuare vias.
O proceres salvete pii, salvete beati:
Vos o Saxonici cura, decusque Ducis.
Per vos prospicitur regnis, populique saluti:
Publica res per vos, iuraque sancta vigent.
Per vos iustitiae manet inviolata potestas:
Per vos improbitas exulat, atque dolus.
Semper honos vester, semper laus vestra manebit,
Dum caelum stellas, pontus habebit aquas.
Nunc ingens equitum numerus redit ordine longo,
Quos reor Austriacas deseruisse plagas.
Omnibus in morem pharetrae, cristaeque comantes:
Omnibus ornatus par, similisque nitor.