# Operum pars prima 3.1.1-42

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SECUNDUS, AD FRIDERICUM II. REGEM DANIAE., lines 3.1.1-3.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/3.1.1

ECquando Clarii consecnso vertice montis,
Fontis Apsllinei gurgite plenus ero?
Ecquando magna mihi voce licebit, et ore
Inclyta magnorum gesta sonare Ducum?
Pignora Pierides date, per quae vera propago
Credar, et ingenii demite probra mei.
Sic ego: sic contra Musarum maxima Cleio:
Non equidem nobis dissimulandus eris.
Sed maiora petis, quam quae tuvenilibus annis
Conveniunt, et sunt viribus aequa tuis.
Paucis nempe datur: Placeat sibi quisque licebit;
Per nos qui possit vincere, rarus erit.
Ne tamen addubites, dabitur mox omne, quod optas:
Sponte sua magnum iam proper abit opus.
Nunc potes his parvis elegis committere laudes:
Est suus his etiam, si mihi credis, honos.
Hactenus: et viridi cinxit mea tempora myrtho:
Addidit et longis versibus ipsa breves.
Laetus ades, FRIDERICE, decus Germandios orae:
Sis bonus, et placido numine quaeso fave.
Non cano, quam priscis regum stet fulta triumphis:
Quam claris tibi se strips tua tactet avis:
Non tua quam virtus magnos anteire parentes
Certet, et aeternum laude par are decus.
Nec tua facta cano: sit onus par viribus: olim
Forte canam: a tergo grandius urget opus.
Quam placida populos sapienter pace gubernes:
Si memorem, magno munere functus ero.
At quibus exponam, quibus ornem talia verbis?
Et qua te meritum voce per astra feram?
Ecquis enim Iongis sapientior hactenus annis,
Atque toga maior, iustitiaque fuit?
Quis non attonitus florentes aspicit urbes?
Quis cum iustitia, cum pietate regis?
Mitis es, et populo facilis, veniaeque paratus:
Tardus et ad poenas, ad benefacta celer.
Multa metu poena, poena tu pauca coerces;
Quin populi poenam credis et esse tuam.
Ac, nisi cum iustis hostes ulcisceris armis,
Ocia securae dulcia pacis amas.
Pacis dulcis amor; nomen laetabile pacis:
Pax superat Martis cuncta trophaea feri.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
