Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., AD MICHAELEM VVIRTH V. I. DOCT. Lipsiae creatum., lines 4.13.1-4.13.44
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 4.13.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
ET recte: quis enim te praemia digna mereri,
Et tanto dignum te quis honore neget?
O iucunda dies, o terque quaterque beata!
O mihi perpetua laude canenda dies!
Quae tua purpurea decoravit tempora mitra:
Et digitos auro nobiliore tuos.
Lipsia te gremio multos alit hactenus annos:
Corporis exornans, ingeniique bonis.
Illa tuae testis fuerit virtutis et artis:
Felix, doctrinae quem comitatur honos.
Ipse adeo memini, prima vernante iuventa,
Tempora te studiis multa dedisse bonis.
Paer aetas tecum mihi, par industria: nosti
In turbae quoque te parte fuisse meae.
Patria nos vidit pariter schola, nos via crebra:
Nos fora, nos iunctis templa domusque locis.
Duxit in antiquam virtutem te tua virtus:
Et cognatorum gloria magna patrum.
Quorum ne referam longum collecta per aevum
Nomina: magnus erit quae memorare labor:
Vivit abhuc patrui virtus utriusque: patrisque
Vivit adhuc terris dedita fama tui.
Roma PETRUM canit alta, Bononia clara GEORGUM:
Utraque divitiis urbs studiisque potens.
Ille sacra, medica felix hic doctor in arte
Claruit: excelsis carus uterque viris.
Alter Pontificum, Regum fuit alter amicus:
Par in utroque fides, par in utroque decus:
Magna sed antestat virtus, et fama GEORGI:
Lipsia quem celebris, numinis instar, habet.
Ausonis hunc novit tellus, et Iberia dives:
Quando fuit medicus, CAROLE QUINTE, tuus:
Cumque tuo nato regalia caftra secutus:
Aegra salutifera corpora iuvit ope.
Confilio dubium, medica ne potentior arte:
Pars incrementi maxima poene tui.
Tertius hunc studiis imitatus et arte GEORGUS:
Sanguinis haud voluit degener esse sui.
Sed brevis huic aetas fuit, immaturaque: dira
Consumptum sepelit clara Vienna lue.
Quid consobrinae dicam nova lumina gentis?
Et tibi cognata pectora iuncta fide?
Te, LANGI, medicae decus admir abile sectae:
A sera dignum posteritate cani.