# Operum pars prima 4.13.45-74

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., AD MICHAELEM VVIRTH V. I. DOCT. Lipsiae creatum., lines 4.13.45-4.13.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/4.13.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/4.13.45

Quid geminos fratres, virtute fideque probatos?
Te medici lumen, BARTHOLOMAEE, chori?
Et te, CHRISTOPHORE, eloquio, REUSNERE, potentem:
Iustitiae sidus, praesidiumque fori?
Me quoque simplicibus cultum tibi semper ab annis,
Sit fas cognatos inter habere locum:
Sive sacras leges tractas, seu carmina Phoebi:
Participem studii me iuvat esse tui.
Scilicet in natos manant exempla parentum:
Nec procul a patrio stipite poma cadunt.
Artibus ingenium, mentem pietate colendo:
Magna tibi cuius cura subinde fuit:
Trita patrum sequeris magno vestigia nixu:
Accipis hinc nomen nobile, dasque tuis.
Iure madens, varioque togae limatus in usu:
Veriloquo plenum nunc regis ore forum.
Te schola, te magni commendat cura senatus:
Te loquitur grato plurimus ore cliens.
Macte animo: tibi nil DEUS et fortuna negavit:
Perge, nec incoeptum desere laudis iter.
Perge, nec invideo: dignum tibi grator honorem,
Quem meruit vitae laus probitasque tuae.
Pro magno dantur tibi praemia magna labore:
Praemia, quae verae nomina laudis habent.
Hoc fuit ingenuas didicisse fideliter artes:
Hoc animum studii excoluisse fuit.
Sit tibi, sit domui felix honor ille paternae:
Inque Dei laudem nobile cedat opus.
Quem precor, ut facilis laudabile prosperet ausum:
Et tribuat rebus mollia fata tuis.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
