Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., IN IESU CHRISTI DEI ET VIRGINIS FILII SAlutarem ortum.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
QUis putet? hunc etiam vivi superavimus annum:
En novus exactis mensibus annus mit.
Tot scelerum facies inter, tot tristia fatae
Servati, munus noscimas esse DEI.
Omne nefas adeo fallax irrupit in aevum:
Quaque patet tellus, regnat Erinnys atrox.
In facinus iurasse putes: non iura fidesque,
Non superest veri, non pietatis bonos.
Stulticiam patiuntur opes: sua quemque libido
Dementat: sceleri primus ubique locus.
Omnia fanda nefanda, malo permixta furore,
Avertunt mitis numen opemque DEI.
Cuius nunc meritis furit ira gravissima poenis:
Res est offensum numen habere gravis.
Amplius haud quic quam laeti videt orbis anhelus:
Scilicet humanis condolet ille malis.
Sive polum spectas, polus est inamabilis, et quo
Orbe nihil toto tristius esse potest.
Seu terram, fruges terra indignata ministrat:
Sumit et horrificas unda coacta minas.
Sol caelo terras abscondit, et aethera terris:
Oblitum sortis dixeris esse suae.
Iamque satis poenae, cladis sentimus abunde:
Bella, famem, motus, pestiferamque luem.
Undique circumstat densissima turba malorum:
Parte tamen nulla moribus aequa malis.
Ac, nisi peccatis sciret avoque parcere numen:
Iam nihil haec mundi machina toto foret.
O mentes hominium coecae! quin crimina tandem
Ponimus, et rectum sanctius imus iter.
Linquite iam terras animis: vitaeque prioris
Pertaesi, mores corde novante novo.
In melius vitam convertite: votaque sancta
Mansiseto pura solvite mente DEO.
Fidentes animis, teneras accedite cunas:
Infantis numen cernite mite DEI.
Ferte preces genibus flexis, manibusque supinis:
Aut hac, aut nulla flectitur arte DEUS.
Dona parate novo Regi: date praemia laudum:
Gratanti laetum voce sonate melos.
Dicite: Pax terris, sit honos et gloria caelo:
Ac recreent mentes gandia viva pias.
Sancte puer salve: tibi balbula solvimus ora:
O immortalis vox, et imago patris.
Tu nova progenies caelo demitteris alto:
Ut lustres terrae viscera carne tua.
Te nascente salus nobis est nata sepultis.
Sors hominum tenui sorte levata tua est.
Sancte veni: tua dexter adi pede sacra secundo:
Quasque damus, facili suscipe corde preces.
Respice nos, tantique bonus miserere laboris:
Intereant gentis ne monumenta tuae.
Neu verbi penitus lux victa fatiscat in orbe,
CHRISTE tuos serva, relliquiasque tuas.
Tu nobis defende famem, pestemque, luemque:
Aspera fac martis sint procul arma feri.
Floreat, et toto regnet pax aurea mundo:
Pace salus, aequum, ius, pietasque viget.
Ah nihil huic veteri fas quenquam fidere mundo:
Fallor? an aeterni tempus honoris adest?
Sat mundo, terrisque datum: tu secula tandem
Turepara vitae, maxime CHRISTE, novae.
Incipiant tandem sancti procedere Soles:
Magnus ab integro mensis, et annus eat.
Aspice convexo nutantem pondere mundum:
Aspice, quam de te gaudeat omne latus.
Aggredere o sanctos, venit iam tempus, honores:
Ereptosque malis in tua regna reduc.
O tibi quas laudes, quae vota sacrabimus omnes:
Aeternoque tuus fine carebit honos.