Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., AD STUDIOSOS ARGENTORATENSES.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
QUisquis amas sacri iuris studiosus haberi;
Iuris ut Antistes sis aliquando sacri:
Incipe, quod tentas; bene sed tamen incipe cautus
Dimindium studii, qui bene coepit, habet.
Nam sine principiis licet haud extrema tenere
Cetera: principiis omen inesse solet.
Qui sine principiis discit, serit ille laborem;
Quem cumulat parili saepe labore labor:
Penelopes telam quando sine fine retexit:
Integrat et semper, quod male coepit, opus.
Cernis, ut aedificet male, qui fundamina nulla
Point, et incerta qui male ponit humo.
Cernis, et e fragili funem qui nectit arena,
Quam vano studio nil operosut agat.
Cernis, ut ad sumum male culmen scydat, ob imis
Per medios stultus qui neg at ire gradus.
Serius absolvit, male qui festinat agendo:
Da spatium: magnum fert mora parva bonum.
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus; Icariis occidit haustus aquis.
Occidit et Phaethon, currus auriga paterni,
Dum magnis ausis excidit ipse puer.
Sic damnosa fuit multis persuasio falsa:
Dum se, quod nescit, scire subinde putant.
Qui tribuit sibi multa, nihil scit. cernis, ut Atlas
Stratus humi, pandens brachiae, summa tenet.
Scire nihil sese, qui scit, tenet omnia summa:
Sic nos vox sapiens Socratis illa docet.
Quid cupiat, scit iners: insano plenus amore,
Quid sapiat, prosit quid sibi, nescit iners.
Sic tu ne caepias dispendia magna laborum;
Impediat rectum neu labyrint hus iter;
Caesarei iuris tyro compendia quaere:
Caesaris ars IUSTI quae tibi parva notat.
Nocturna versare manu, versare diurna,
Et prolytas pariter quam decet, atque lytas.
Scilicet haec legum tradit cunabula prima:
Pandit ad Astaean haec Ariadna viam.
Pandit et augustae Themidis sacraria celsa:
Pandit iustitiae templa beata sacrae.
Sic opus hoc sollers dextro pede concipis: ut te
Poeniteat voti ne studiique tui.
Sic tyro Iuris fit iustitiaeque sacerdos:
Qui sibi, qui patriae commodet, atque DEO.