# Operum pars prima 4.8

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., AD PAULUM MELISSUM COM. PALAT. ET EQU. IN LAUDEM MUSICAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/4.8

QUAE cantus, eadem praeses quoque carminis ars est,
MUSICA, musarum nomine dicta novem.
Nam Musis hilares cantus, et carmina cordi
Sunt sacra: dux quarum fertur Apollo sacer.
Par virtus utriusque: deos hominesque poesis
Mulcet, et harmonicis Musica iuncta modis:
Dum superum laudes canit, aut praeconia regum:
Neve sit heroum fama caduca, cavet.
Pectora dum regit, et sensus, in utrmque parata
Sive iocimolles, seria sive placent.
Calcar virtutis; solamen dulce laborum
Utraque: multorum longa magistra virum,
Musica cui cordi est simul, ac divina poesis:
Cantor hic, et vates ut velit esse bonus:
Carus hic est Musis: nec toxica saeva nocere,
Pocula nec Circes laedere dira queunt.
Ipse DEUS favet huic, et totus caelicus ordo:
Magnanimi Reges huic, proceresque favent.
Talis erat Moses cantor vatesque; Davides
Talis carminibus rex citbaraque potens.
Talis erat Salomon, et quos sacra pagina passim
Commemorat, longum quos numerare foret.
Talis et Amphion fuit, Orpheus talis, Arion
Talis, dum cantu saxa ferasque trabunt.
Tu quoque nominis es consors utriusque MELISSE:
Musica quem cantu, carmine Musa beat.
Quae canis, aut scribis, sunt omnia Musica: Musas
Carmina sic spirant, cantica et ipsa meras.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
