Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER TERTIUS., AD TYCHONEM BRAHE EQU. ET MATHEMAticum nobilem.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
QUod mihi misisti, Tycho, carmen amabile multum,
Perlegi cupido non semel ore tuum.
Illic inveni lectu dignissima multa:
Mens quibus immodice tunc recreata fuit.
Astrorum positus, viresque, futuraque fata:
Aoniae tinctum nectare carmen aquae.
Ingenii vis unde tui praeclara, vigorque
Pectoris eluxit, non rudis arte, tui.
Quae tili nascenii, quae risit in aethere stella
Blandior, in cunas officiosa tuas?
Tu generis splendore prius super aethera notus,
Auxisti mentis nobilitate genus.
Iamque ea sublimis supra genus eminet ipsum:
Mente nihil docta clarius esse potest.
Atria profuerint quid avitis fulta triumphis,
Si mentis virtus, si quoque vita labet.
Qui genus et clarum iactat modo nomen avorum,
Hic aliena magis, quam sua laudat ineps.
At tu macte nova virtute: tuoque laborae
Ingenio Danos nobilitare tuos.
Quodque facis, dotes animi ne sperne decori:
Donaque; tot tecum ne sine quando mori.
Sis tuus, et Musis operari nobile crede:
Ipsa tibi virtus praemia digna dabit.
Quod super est, grata vice munus hoc accipe parvum:
Atque voluntatis pignora nosce meae.
Mox, spero, Maiora feres: hoc carmine Graio
Ac Latio tibi se nunc mea Musa probat.