Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD RUPERTUM A STOZINGEN SAC. CAHS. Maiest. Consiliarium., lines 5.10.97-5.10.142
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.10.97-142
Unproofread scanNot analysed yet
Nec frustra nigro toties obducit amictu
Cynthiae, quae lucem non nisi Solis habet.
Dum cano: collapsi oppressus vir pondere muri;
Laesus ad extremam dicitur esse necem.
Non sine mente DEI, non haec sine numine certo
Eveniunt: signis res dedit ipsa fidem.
Supplicium dirum, clades nos dira manebit:
Iverimus subito ni meliore via.
Dextera post caput est offensi numinis ultrix:
Signa monent, perbibent dogmata, poena probat.
Quis tamen afficitur damnis? quis crimina plangit?
Quis veniam superos supplice voce rogat?
Gens secura DEI, poenae secura, malique;
Sorde voluptatis tota sepulta iacet.
Nec via peccandi simplex: suae cuique libido
Materiam sceleris, nequitiaeque facit.
Stant in pracipiti vere nunc crimina: vere
Victa iacet pietas, iuraque, victa fides.
Delectat scelerum quemvis prope sama suorum:
Summa malo laus est continuare malum.
Sordet honos: vitio virtus datur: ocia regnant:
Quemlibet et gratis poenitet esse probum.
Magna voluptatum levibus pars dedita curis
Vivit: et est summo turba pudenda polo.
Credite mortales: metuenda pericula restant:
Quae mundo laesi parturit ira DEI.
Credite: neve preces factis turbate piorum
Turpibus: et memores iam magis este DEI.
Discite iustitiam moniti, caelesteque verbum:
Eraus absit: vacuum pectus habete mali.
Neu, quod eos laesi prostravit numinis irae,
Promeritos solos esse putate necem:
Peccatisque DEO iustum movisse furorem:
Nos meriti mortem, perdita turba; sumus.
Quod nisi nos subito vitae delicta dolentes,
Conversa superam mente petemus opem:
Sinceraque fide nixi, portuque salutis;
Discemus sancta rectius ire via:
Tristius exitium, gravior nos pona manebit:
Coget et aeternum iustior ira mori.
Sicut quos Siloae turris collapsa peremit:
Haud soli poenas has meruere pati.
Nec quorum maduit tellus polluta cruore;
Ptlati rabida quum cecidere manu.
Paena venit gravius, quo serius, horrida poena:
Subsequitur lento poena dolenda pede.