# Operum pars prima 5.14.47-92

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., IN OBITUM CONRADI GESNERI Medici., lines 5.14.47-5.14.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.14.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.14.47

Raptus es (heu) raptus subito: tumulumque recentem
Attonitis Limagus mutus oberrat aquis.
Scilicet haec rebus sors defuit ultima nostris:
Qua sine Parcarum regna minora forent.
Sic igitur GESNERE iaces? bei pectus henestum!
Hei pietas ingens! hei sine labe fides!
Quo te quo mediis mors abripit atra procellis?
Quo fugis ah mortens? quo miserande fugis?
Siccine conclusa sic magne tacebis in urna?
Totque simul dotes, tot bona condet humus?
Quis neget hunc seros annos implere dolorem?
Et magni luctus posse tenere locum?
Crimbus en passis maeret Germaniae tristis:
Cordaque lugubri tundit aperta manu.
Omnia sunt luctus, sunt omnia plena doloris:
Planctus in afflicta perstrepit urbe gravis.
Ingemit, et lacrymis plebs lumina complet obortis:
Civis et erepti publica damna refert.
Extinctum luget studiis addicta iuventus:
Indignamque dolet clamque palamque necem.
Signaque funesti praebent manifesta doloris
Doctrina celebres, iudicioque viri.
Par gemitus cunctis, par est concordia flendi:
Exequiis aetas funeris omnis adest.
Vidimus attonitum tristi quoque funere Phoebum,
Per iuga plangores edere, perque vias.
Vidimus Aonides, vultu profitente dolorem,
Moenia luctisicis ampla replere sonis:
Dissimilesque sui Charites, scissasque capillis,
Saepius in roseas unguibus ire genas.
Quae nisi me moveant, duro me pectora ferro,
Aut rigido saxo clausa tenere putem.
Ergo subit quoties animo tam tristis imago:
Occupat immodicus langutda membra dolor.
Quis mihi tunc lacrymas reprimat, lamentaque crebra?
Mollibus et verbis anxia corda levet?
Liquor, et ex oculis uber mihi decidit humor:
Sole velut tepido nix resoluta cadit.
Conqueror et casus tristes, ac invida fata:
Oraque singultu lassa frequente sonant.
Qualiter extincto sociali compare turtur
Ingemit; et tristes integrat ore modos.
Qualiter arboreis nunc abdita denique ramis
Ismarium deflet Daulias ales Itym.
Iam prope nox mediam caeli tenet humida metam:
Oceani Phoebe praecipitatur aquis.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
