# Operum pars prima 5.15

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD NICOLAUM REUSNERUM IC.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.15

QUam tibi Panoria de sede remitto saelutem,
Hinc ubi vitiferos Nicrus oberrat agros:
Aonidum et Themidos mystes REUSNERE sororum:
Hanc mihi iampridem mittere cura fuit.
Nuper amica, rudi nostros dum carmine vates
Commemoro, est ettam mentio facta tui:
Hac sed nulla mihi tenus est oblata facultas,
Qua studium possem significare meum:
Seu coram (nec enim sinit hoc distantia) seu per
Pauca brevi placide verba notata manu:
Solicito pressus mentem LEORINE dolore,
Coniugis et cernens fata propinqua meae:
Undique dum longi quaero suspiria luctus,
Et lacrymis maestum pectus et ora rigo:
Ecce mihi, medicas miscens feliciter herbas
POSTHIUS, et Clarii lumen amorque chori:
A te, quam tacitus captaram saepe salutem,
Et digitis adfert verba notata tuis:
Me quibus invitas ad veri foedus amoris,
Et studii defers pignora certa tui:
Dum petis, ut fratris fausto iam sidere Sponsi
In thalamum scribam carmina pauca tui.
Crede mihi (sacros candor REUSNERE poetas,
Verbaque cum fido libera corde decent.)
Mox aliqua sensi longum mihi parte dolorem,
Et pavida curas cedere mente graves.
O utinam, lacrymans iterum, LEORINE, fuisset
Haec alio, dixi, tempore missa salus.
Nunc quid agam? lacrymas inter poterone metumque
Carmina funesto pangere laeta die?
Non potero: veniam iusto concede dolori:
Sunt etenim laetae carmina mentis opus.
Non bene conveniunt: nec eodem pectore manant
De thalamo simul et metra canenda rogo.
Est etiam, fateor, tantis haud par mea coeptis:
Hunc bene cantabit POSTHIA Musa torum.
Sed, puter oblati ne spernere munus amoris:
Utque edam studii mutua signa mei:
Asstduos inter gemitus, lacrymasque, metumque
Proima quem morti fert ADELHEIDA mihi:
Iam senos quater, et binos mihi iuncta per annos,
Foecundo casti nexu ADELHEIDA tori:
En cape, non viso non vusus amicus amico,
Haec thalamo fratris vota dicata tui.
IEREMIA, tuque ELISABE lectissima virgo,
Quorum casta pius pectora vinxit amor:
Vivite tranquillo felices foedere: vester
Inque dies dextro numine crescat amor.
Omnia det vobis pleno bona Copia cornu:
Conturbent vestrum damna nec ulla torum.
Sana precor sano vobis mens corpore, vestrae
Ac vigeat semper posteritatis honos.
Prole sit optata, ternis ter mensibus actis,
Elisabe mater, Ieremiasque pater.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
