Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD LAMBERTUM LUDOLFUM PITHOPOEUM.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
MYrtifero de colle mihi quae littera venit
Grata tuo, fratris nomine grata fuit:
Coniugis at non grata tuae LAMBERTE perinde
Nomine: quam vitae narrat obisse diem.
Scilicet haec hominum vitaest: miscentur amaris
Dulcia: laeta prius sors, cito maesta redit.
Sic Deus alternat luctus et gaudia vitae:
Lux noctem, lucem nox velut ipsa fugat.
Felix, qui sortise praeparat aequus utrique:
Et bene fert, ferri quod iubet ipse Deus.
Laetitiae sic ergo meae, fratruque libenter
Quando faves, faveo nunc magis ipse tibi.
Proque tuo voto, plenoque favoris amore,
Quod possum, vitae commoda mille precor.
Dii tibi dent annosplacidos, facilemque senectam,
Perpetuam sortem perpetuosque lares:
Quodque peits, pro quoque petis, sit praesto, quod optas:
Et casus damni sit modus ille tui.
Ipsa tuos luctus subito fortuna beata
Temperet, et praestet se tibi laeta diu.
Ipsa polo vivat coniux ADELHEIDA recepta
Mente: sed ipsa solo molliter ossa cubent.
Comprecor haec et plura: simul breve carmen amoris
Inscribo tumulo coviugis ipse tuae:
Quo tumulata iaces tumulo, tumulavit amores
LAMBERTUS coniux nunc ADELHEID A suos.
Sis tumulata licet, tumulo tuus Orpheus ille
Carminibus revocat te super astra suis:
Semper ut heic vivas: ceu mens tua vivit Olympo:
Fama fidesque viri quam vetat ipsa mori.