Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD IANUM BORCLOVIUM SAXONEM.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
O Mihi dilectos inter pars prima sodales:
O mihi Thesea cognite, IANE, fide:
Mutua quem iunxit pietas, et cognita virtus:
Leucoreos gelidus qua secat ALBIS agros:
Dum patrias studiis excultus tendis ad oras:
Moriger ut matri sis maneasque tuae:
Ifelix, variosque viae circumspice casus:
Nec tardet coeptum bruma vel hostis iter.
I felix, sospesque redi: neu despice matris
Vota: nec incoeptam differ amabo viam.
Laetus carpe viam, Christo duce et auspice Christo:
Prosperet hic sancto numine dexter iter.
Dum licuit, pariter iuncti conviximus ambo:
Una mihi tecum mensa domusque fuit.
Si qua meis forsan ceciderunt tristia rebus:
Saepius ut curis obruta vita iacet:
Tu blanda subito moder atus voce dolores;
Auxilium dabas, consiliumque mihi.
Quam vellem tecum consumere tempora vitae!
Sors hoc non patitur, quae sua quemque manet.
Decipior votis: voto nec vivitur uno:
Impedit (heu) votum sors malefida meum.
Quod potero, servabo tuum sub pectore nomen:
Ne sociam turbet maesta querela fidem.
Et merito. nam me recreat tua cognita virtus,
Ac pietas longo tempore nota mihi.