# Operum pars prima 5.5

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD HIERONYMUM VVOLFIUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/5.5

QUam legis o vatum VVOLFI coryphaee, salutem,
Quando aliud nequeo mittere, mitto tibi.
FERNANDI, regum clarorum sanguine nati,
Qua stam Austriaci moenia celsa ducis:
Et qua pons Oeni ripas coniungit utrasque:
Et iacet Alpinis urbs superata iugis.
Moenia quum subii, mihi turba fit obvia fesso
Pontificum, celebrant qui sacra more suo.
Forte dies aderat, funebribus inclyta sacris:
Condita FERNANDI qua fuit una soror.
Eheu quae vidi dubio spectacula vultu!
Quos ritus, et quae carmind maesta chori!
Stat rogus in medio templo feralis et ater
Undique; supremum crux tegit alba caput.
Circumstant denso flammantes agmine lychni:
Lucentes facerent qui quoque nocte diem.
Nobilium pars magna venit: venit ipse repente
Pullatus membris Dux ocislisque suis.
Mille viri veniunt isthuc matresque nurusque:
Femineum decorat candida palla chorum.
Maesta cuculligeri concinnant carmina fratres:
Quid multis? lacrymas angulus omnis habet.
Cetera quid referam? vidi memorabile sacrum:
Tertia quod demum finiit hora mihi.
Post sacrum tandem pulcerrima moenia viso:
Tuta satis positu moenia, tuta manu.
Quid memorem sacras aedes? quid marmora regum
Aerea? quos olim patria terra tulit?
Conspexi facies vivas, et idonea menibra,
Austriaco quos Sol vidit in orbe, Ducum.
Forma puellaris placuit quoque candida coetus:
Et placuit, pulcrum quic quid in urbe fuit.
Montibus Alpinis damas numerare fugaces
Par labor, et quibus haec urbs viget aucta bonis.
Sed ne longa nimis succrescat epistola, tantum
Sit satis hoc breviter te monuisse loco.
Cetera namque domum referam tibi sponte reversus:
Longius officium dextera lassa negat.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
