Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD GEORGIUM CRACOVIUM I. C.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
ME Lavinga tenet, Rhetis urbs culta colonis:
Parva, sed irriguis dives et uber aquis.
Sirius aestivo findat licet arva calore:
Et succis demtis areat omnis humus:
Prata pererrantur lustrata perennibus undis:
Floribus haec certant vallibus Ida tuis.
Terra ferax Cereris,, pinguisque uligine glebae
E gremio largas divite fundit opes.
Perque relucentes viridanti gramine campos
Perspicuas fontes eiaculantur aquas.
His ego dego locis: hic emollita iuventae
Artibus et linguis imbuo corda rudis.
At non Mysorum sic hinc revocatus ad eras
Polliciti tueor iura fidemque mei.
Novi equidem, nec vana fides: me nempe iubebas
Ad vos hinc tecum CRACO referre pedes.
Vota venire tibi mea saepe fuere: vicissim
Impediere meum fata (recordor) iter.
Est aliquid fatis concedere: nemo beatus
His adversari credidit esse pium.
Nec nihil hoc prohibet saevae contagio pestis:
Bellaque Saxoniae quae modo cernit ager.
O utinam laetus bell i iam finis adesset:
O utinam pax hanc longa bearet humum.
Scis equidem bello nihil esse nocentius: omne
Nempe malum belli fert sceler atus amor.
Nulla salus bello: reverentia nulla Deorum:
Armorum strepitu publica iura silent.
Optima pax rerum: pax oppida servat et urbes;
Pax cives aequos, regnaque tuta facit.
Pace viget pietas, et legum sancta potestas:
Gloria Musarum pace, pudorque viget.
Sed Deus illa suo moderabitur omnia nutu:
Qui dabit, ut Martis cesset in orbe furor.
Si qua mei tamen est in te quoque cura relicta:
Nomen inoblito corde fer, oro, meum.
Summotumque pari studio tueare, fideque:
Ne sperata meam deserat aura ratem.
Non tibi dedecori, nec ero, vir magne, pudori:
Gratia nec meriti surda futura tui est.
Quantumcunque meae laudes et seripta valebunt:
Officio dabitur scilicet omne tuo.