Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., IN LUPTIASTOANNIS SEPTIMII BARONIS A Lichtenstein et ANNAE Iulii Com. Salmae F
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUi negat aeterno fieri connubia fato.
Iudice me, fatuum pectus et os hic habet.
Quod verum loquor, hoc rerum pulcerrimus ordo
Edocet, et res has qui regit ipse DEUS.
Quoque minus dubitem, Baro (quis putet?) inclyte, possum
Scilicet exemplo certior esse tuo.
Nominis en elementa tui dum colligo sollers.
Coniugii fatum metior ipse tui.
Quando tuae Sponsae felix sub nomine nomen
Sic latet, et fatum nominis omen amat:
Coniugii fatum tibi quo sit certius inde:
Auspice quod sequeris sic moderante DEO.
Gaude, magne BARO, tam nominis omine fausto:
Auguriumque tori nosce probaque tui.
ANNA TIBI CESSIT HEROI SALMIA LUPTA:
Collige litterulas nominis, omen habes.
Quid dubitas? fatis haec est tibi debita coniux:
Delicium vitae sola futuratuae.
Te post annorum tot casus, atque labores,
Scilicet emensum totius orbis iter;
Regibus externis notum, summisque monarchis:
Grata quibus fuerat nominis aura tui:
Pannonicas retraxit in oras SALMIA virgo:
Coniugii consors una futura tui.
Nata domo magna, magno patre nata dynasta:
Austrasiae decus est IULIUS ille domus.
Coniugis EN SOL alter AMANS fit amantis AMICA:
Lux animae, vitae viva medullae tuae.
Iupiter ingenium, castas et Palladis artes,
Et Veneris formam contulit, atque decus.
Praeterea mores Iuno sine labe pudicos,
Ingentesque simul dotis adauxit opes.
O factum bene! quid restat? nisi carmine grater
Auspicium laeti laetus ut ipse tori?
Vive nova laetus cum coniuge, vive beatus:
Cum socia consors compare vive diu:
Non secus ac castus socia cum compare turtur,
Perpetuo concors vivit amore potens:
Complexuque duos fovet unum ut nomen amantum:
Mutuus amborum sic coalescat amor:
Una caro, mens una, corunum, pectus ut unum,
Per longos vobis sit maneatque dies.
Sospes et excrescat vestro de corpore proles:
Sitque patri mentis indole par, vel avo.
IULIOLUS patria mox ludat filius auld:
Deliciae matris, patris avique decus.
Sospes in hoc vigeas nato, natusque vicissim
In patre te vigeat secula longa senex.
Coniugii bona, multa beati: mente fer aequa
Coviugii praeses quae bona, quotque dabit.
Si fuerint MALA, NE noceant, tu pectore COMIS
SANA, caelestinuminis auctus ope.
Denique sint patriae, genti sint commoda vestrae
Gaudia: quodque precor, prosperet omne DEUS.