Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., IN LUPTIAS GUALTHERI DRECHSELII CANcellarii Palatini: et MARGARETHAE, lines 6.3.222-6.3.244
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.3.222-244
Unproofread scanNot analysed yet
Aulae praesidium, praesidiumque fori:
Iustitiae lumen sanctae, legumque sacerdos:
Inter praecipuos fulget honore viros.
Iamque Palatini moderatur principis aulam
Consilio: cuius sub dittone sumus.
Suspicit hunc, magnique facit Dux inclytus ipse:
Et probat ingenium, iudiciumque viri.
Firmior hic ferro; melior praedivite gaza:
Non cessatura te pietate colet.
Ille tui lecti decus immortale; tuaeque
Splendor, hons, fulcrum, gloria gentis erit.
Sponsa tibi gaude: cessit bene pactio taedae:
Coniuge nil fido dignius esse potest.
Felices ambo ter et amplius, atque beatos:
Fidere perstatis si tamen usque Deo.
Sospitat hic dexter connubia laeta piorum:
Et sobole hos pariter, divitiisque beat.
Ludite nunc hilares, et laeta prole feraces:
Securo longos ludite corde dies.
Sit praesens, faveatque piis Concordia votis:
Unanimique duos mens liget una fide.
Nec, nisi mors, dulces quondam disrumpat amores:
Sentiat officium tardior umbra pium.