# Operum pars prima 6.3.222-244

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., IN LUPTIAS GUALTHERI DRECHSELII CANcellarii Palatini: et MARGARETHAE, lines 6.3.222-6.3.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.3.222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.3.222

Aulae praesidium, praesidiumque fori:
Iustitiae lumen sanctae, legumque sacerdos:
Inter praecipuos fulget honore viros.
Iamque Palatini moderatur principis aulam
Consilio: cuius sub dittone sumus.
Suspicit hunc, magnique facit Dux inclytus ipse:
Et probat ingenium, iudiciumque viri.
Firmior hic ferro; melior praedivite gaza:
Non cessatura te pietate colet.
Ille tui lecti decus immortale; tuaeque
Splendor, hons, fulcrum, gloria gentis erit.
Sponsa tibi gaude: cessit bene pactio taedae:
Coniuge nil fido dignius esse potest.
Felices ambo ter et amplius, atque beatos:
Fidere perstatis si tamen usque Deo.
Sospitat hic dexter connubia laeta piorum:
Et sobole hos pariter, divitiisque beat.
Ludite nunc hilares, et laeta prole feraces:
Securo longos ludite corde dies.
Sit praesens, faveatque piis Concordia votis:
Unanimique duos mens liget una fide.
Nec, nisi mors, dulces quondam disrumpat amores:
Sentiat officium tardior umbra pium.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
