# Operum pars prima 6.4.223-254

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., IN NUPTIAS IOACHIMI MANHARDI IURECONsulti, et SUSANNAE Froerae, Patr, lines 6.4.223-6.4.254. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.4.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.4.223

Scimus enim cultae quae sit facundia linguae:
Civica pro trepidis si ferat arma reis.
Scim is ut extulerit sanctas caput ille per artes:
Iuris honos, gentis cura, decusque suae.
Utere sorte tua;: firmo tibi foedere iunctam
Fidus ames: firmo semper amore colas.
Sponsae times? animo vanum depone timorem:
Hunc tibi dat Sponsum pronubus ipse Deus.
Lihque puellares coetus: laetare marito:
Pars eius fueris corporis: ille tui.
Ille decus patriae, iuris doctissimus arte est:
Ausonis hanc, et mox Gallia nosse dedit.
MANTUA testis erit, testis CUIACIUS: ambo
Doctrina magni, iudicioque viri.
Iamque novis titulis, parvis nec honoribus auctus;
Ore ducum causas, consilioque regit:
Principibusque viris meruit virtute probari:
Qui sunt Padanae gloria magna domus.
Hunc studiosa coles: hunc tu reverenter habebis:
Non alius, tibi qui concilietur, erit.
Consortes gaudete tori, gaudete fideles.
Et grata munus noscite mente Dei.
Vivite felices, et gaudia carpite casta:
Praesentem toto corde timete Deuns.
Vobis in socio spiret concordia lecto,
Unanimis pietas, unanimisque fides.
Ille beet nuptam thalamo; beet illa maritum
Prole: lues odii sit procul emnis atrox.
Larga manus Domini supera vos ditet ab arce:
Floreat aeternis ut domus aucta bonis.
Dum loquor; ecce Deus precibus, votisque pudicis
Annuit: hoc verum sic velit esse Deus.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
