# Operum pars prima 6.5

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., DE CONIUGIO SIMONIS OSTERMANNI IC. et EUPHROYSNAB Harderae Augustanae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.5

CAsta precor: casti Deus adsis praeses amoris?
Concipit en thalamos femina, virque novos.
Tu primus vitae socialis iura dedisti:
Illicitus mentes ne temer aret amor.
Tu sociam tu ductor Adae, sponsorque dedisti:
Quum sine coniugio, quum sine prole foret.
Te ductore torum soboles Abramaea Rebeccae
Conscendit: socii foederis auctor eras.
Te quondam vitrei latices mandante saporem,
Paupere sub Cana, perdidicere meri.
Ecquid adhuc dubitem, te praesto his adfore taedis?
Et celebraturum munere sacra ivo?
Non aberis certe: sed enim qui corda ligasti
Uno in amore duo pronubus, atque fide:
Foedere nunc iunges stabili, sacrosque dicabis:
Riteque perficies, quod bene coepit, opus.
Exigat ut longos faustis successibus annos:
Proleque foecundus fiat uterque parens.
Dum loquor haec: Deus ecce Deus sacra aede refulsit;
Maiestate throni iam propiore sui.
Nunc scio, quid casta sit numina mente precari:
Et scio, quod casto vult Deus ore coli.
Enprior affatur: coram, quem cernitis (inquit)
Sum Deus: et patrii iura guberno poli.
Haec tua sit (Monstrat sponsos) tuus ille: maritus
Sit caput: imperio femina cede viri.
Tu sociam constanter ama: tu dilige rursus
Nupta virum: sit mens una, sit una fides.
Sic ait; imposuitque manum; dextrisque prehensis
Sic populo loquitur conspiciente Deus:
Quos ego legitimi sociavi foedere lecti:
Non homo, non debet dissociare locus.
Una caro, vir et uxor erunt: sors una duobus:
Una fides, et mens una duobus erit.
Dixerat: in superas quum mox evanuit auras:
E sacra redeunt protinus aede domum.
O vos felices, quibus aethere mitis ab alto
Affulget magni splendor, et aura Dei!
O vos felices, quibus est et sponsor, et obses,
Auctor coniugii filius ipse Dei!
Sponse tibi gaude, felix modo coniuge tanta:
Caelitus illa tibi, non aliunde datur.
Virgo datur simplex, formosa, pudica, venusta:
Quae pia, curandae quae studiesa domus.
Tu sociam reverenter habe: cui solus adhaere:
Scilicet est lateris costa marita tui.
Sponsa tibi gaude, felix modo coniuge tanto:
Cuius in bu terris fama, decusque viget.
Solvere qui legum nodos, verbosaque iura
Novit: et ingenio non latet hercle suo.
Disce placere tuo domino, observare maritum:
Quem tibi concilies, ille, nec alter erit.
Vivite felices. concordi vivite lecto:
Praesidio tuti cunctipotente Dei.
Fidus amor nectat: nexos vos gratia firmet;
Diligat ille suam: diligat illa suum.
Dira lues odii, procul exulet omnis amaror:
Sit concors thalamus: sit sine lite domus.
Sit quae cum blandis durat cornicibus aetas:
Sit quae turturibus mens in amore manet.
Sic genus extendet pulcra se prole beatum:
Sic dabit aeternus prospera fata Deus.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
