Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., DE NUPTIIS MICHAELIS VVEIHEMAIERI I C. et URSULAE Haveschildiae., lines 6.6.1-6.6.44
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.6.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
ECce novum sponsum: felici captus amors
Arsit: et en sacrum conubiale parat.
Prome novas Hymenaee faces, nova tela Cupido:
Prome Venus ceston Cypria, prome novum.
Omnia vincit amor: sapienter cessit amori:
Si nescis, deus est imperiosus amor.
Nec latet haustus amor: ceu fax vibrata, 'medullis.'
Aestuat: in vultus ardor, et ora redit.
Nec tamen omnis amor bonus est, nec idoneus omnis:
Felices, recte quos sacer urit amor.
Urit amor, sincerus amor: non impius ardor:
Tempore qui nullo debilitatur amor.
Quem neque fortunae vis imperiosa gubernat:
Nec cum fortuna deficiente cadit.
Qui tibi si detur, quid te remoretur amantem?
Plena boni res est, plena favoris amor.
Nam neque cor torquet: sibi nec mala saepe precari
Cogit, et insana mente nefanda loqui.
Durius at tacito nihil esse putatur amore:
Quodque minus, si sis sanus, habere velis.
Plena metus res tectus amor; res plena doloris:
Intima depascit viscera tectus amor.
Tectus amor venas penitus, penitusque medullas
Permeat: ut tactas fax agitata trabes.
Quam melior, socialis amor: quos foedus amicum.
Quos irrupta tenet copula, quosque fides.
Quos neque sors animis divellit iniqua: nec aequus
Supremo citius funere solvit amor.
Semper habet risus, et mutua gaudia lectus:
In quo concordes femina, virque iacent.
Aspice, quae viridi sata nascitur arbor in agro:
Educat ut steriles alta, decenssque comas.
Si tamen insertus massae sit surculus: arbor
Fertilis ingenti foenore poma dabit.
Sic consorte carens vitae, consorte laborum;
Crescere vix ortus sentiet, atque domum.
Si societ sancto lecti sibi foedere nuptam;
Foecundi fructus nuptaque, virque ferunt.
Tristis hyems epcorumque gregi, pecorumque magistris:
Vere novo caelum, lataque ridet humus.
Tristis hyems, desertus amor, viduumque cubile:
Coniuge quod fruitur, gaudia veris haebet.
Ibimus ergo, sacram sonsum ducemus ad aedem:
Ivit Hymen: ivit iam Venus: ivit Amor.