# Operum pars prima 6.8

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., AD ANTONIUM CAUCIUM celebrantem nuptias cum ANNA Christophori Aucupis Praefecti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/6.8

QUi primus dixit fieri connubia fato;
Coniugii auctorem dixit is esse Deum.
Primus Adae costam Deus auctor fecit amicam
Evam: quam voluit coniugis esse loco.
Haud (ait) esse bonum reor, unum vivere solum
Sic hominem: unus homo (credite) nullus home.
Par est, par sociare pari: sit costa virago
Eva viri, vitae vas, hominumque parens.
Sic fatus, mandat fieri connubia faeto:
Ne, nisi fatalis, sit ratus ullus amor.
Ergo coniugii manet immutabile fatum:
Et ratio fatum vincere nulla potest.
Sic quoque te dum fata trahunt retrahuntque per orbem,
ANTONI, quaerunt inveniuntque viam:
Qua tibi visa prius, vix edita lucis in auras;
Hospes in Holsatico cum novus orbe fores:
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis,
In thalamum coniux ducitur ANNA tuum.
ANNA decens, patre CHRIstophoro sata filia clare
AUCUPE: Quaestorem quem SEGEBERga tulit.
Digna quidem virgo coniux te coniuge tanto:
Coniuge sed dignus non minus ipse tua.
I nunc, et dubita fieri connubia fato:
Quae fiunt, fieri numine teste puta.
Sit bene, sit vobis iucunde, sitque beate,
Opto: fatalis quos bene iunxit aemor.
Servet Amor iunctos: nec lis inamabilis, aut mors,
Aut mala sors temeret gaudia laeta tori.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
