# Operum pars prima 7.10.1-42

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SEXTUS., IN MORTEM BEATAM SOPHIAE PRINCIPIS VVIRtebergicae coniugis Friderici Guilielmi, lines 7.10.1-7.10.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.10.1

SOL oculus mundi, dum lumine deficit aureo,
Ac tenebras Phoebe, noctis amica, parat:
Luce sua patriae simul hic Sol deficit aulae:
Concitat et luctus trux Libitina novos.
Sol patriae Princeps, orbatus luce serena
Coniugis (heu) tenebras sentit et ipse nigras.
Coniugis aureolo SOPHIAE modo lumine cassus,
Dimidium (heu) vitae sentit abesse suae:
Funestisque gemens, aula praeeunte feretrum,
Cernitur atratus coetibus esse comes.
O dolor! o pietas! quis enim dolor obsecro maior.
Coniugis orbari quam pietate suae!
Privarique animae et vitae (miserabile) parte?
Parte animae et vitae plus quoque dimidia?
Nam vere SOPHIA, et sapientia cordis amica,
Ipsa suo fuerat fida marita Duci:
Sola Duci lux alma, et magna potentia sola:
Sola adeo tanto femina digna viro.
Quicquid habet recti virtus, et quicquid amoeni
Gratia, vel casti Musa pudica gerit:
Laude simul dignum est, et dignum quic quid amari:
Principis in SOPHIAE praesto animo omne fuit.
Omnis in hoc sita gaza fuit sine labe bonorum:
Sancta Fides quorum dux, Pietasque manet.
Cetera praetereo decora alta, et stemmata clara,
Et patris, et fratris nomina magna Ducis.
Nam quis CHRISTOphoro patre clarior exstitit heros,
Seu virtute, DEI seu pietate pari?
Splendida cuius adhuc LUDOVICO vivit imago
In Duce, et haeredem repperit illa suum:
Teutona quum tellus colit, et quem patria tellus
Plus VVirtaebergis, numinis instar, amat.
Quid tamen ista iuvant? expers num sortis acerbae
Sancta pii potuit Principis esse domus?
Haudreor: immo queror magis. heu dolor! unius anni
Ecce intra spacium funera maesta parat
Praestantum pietate trium Libitina sororum:
Tam pia quas celsa protulit aula domo.
Occidit AEMYLIE prior uxor amata RICHARDO,
Iura Palatino qui regit aequa solo.
Occidit HEDVIGIS LUDOVICI regia coniux,
Patriae Cattorum quo Duce gaudet humus.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
