Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SEXTUS., IN LUPTIAS SECUNDAS FRIDERICI GUILIELmi Ducis Saxoniae, cum ANNA MARIA Phil
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 7.11
Unproofread scanNot analysed yet
QUam bona, quam felix est combinatio gentis
Ista Palatinae, Saxonicaeque domus!
Saxoniae pater est Sponso fortissimus heros
Ille hominum atque Dei IAN GUILielmus amans.
Flosque Palatinae stirpis SUSANNA genetriae
DOROTHEE, gentis cura salusque suae.
Auspice nempe DEO, coit haec domus utraque rursus
Sic tamen, ut sit lex intemerata tori.
Saxoniae Sponsus FRIDERICUS Dux GUILIelmus
Inclytus, et verae relligionis amor:
Ent te, Boiarici lux o generosa Palati,
Coniuge fit felix, ANNA MARIA, nova:
Cui pater est praestans pietatis laude PHILIPPUS
LUDVVICUS, Boiae splendor honosque domus:
Cui genitrix, neptis FERNANDI Caesaris ANNA,
Edita Iuliaci Principe patre soli.
Sic Elector avus Sponsi olim Saxo SIBYLLAE
Iuliacae coniux IANFRIDERICUS erat:
Quem pietas, et sancta fides, et cognita virtus
Caelitibus Divis iam facit esse parem.
Boiarica cum gente coit gens Saxona rursus,
Gent intermedia nunc quoque Iuliaca.
Auctitet ut laudem nova laeus virtutis avitam:
Auctitet ut patrium fama renata decus.
Vivat et o valeat per secula multa superstes
Saxonicae gentis nobilitata domus.
Vivat et o valeat per secula multa superstes
Clara Paltinae gentis et ipsa domus.
Vivat et o valeat, nutrix utriusque beata,
Iuliacae gentis clarior usque domus.
Vivat io Sponsus FRID Ericus Dux GULIELMUS,
Felix matre deum coniuge vivat io.
Vivat io longum Sponsa ANNA MARia superstes:
Felix patre deum coniuge vivat io.
Vivat io coniux valeatque superstes uterque,
Felix prole deum sospite vivite io.
Vivat io proles simul inde futura, deum gens,
Felix patre diu sospite, matre diu:
Clara deum soboles, et millenepotibus aucta,
Sospite patre diu, matreque vivat io.
Et casta maneant in relligione Parentum:
Et Patriae Matres sint, Patriaeque Patres.