Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SEXTUS., Poem 13
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 7.13
Unproofread scanNot analysed yet
ODit humum quodcunque bonum: sed sur git in auras,
Et prodit radiis, nobile si quid habet.
Sive rei spectes cumulos insigniter actae:
Seu vultus, quibus est mens decorata, suos.
Effingit vis intus agens sua corpora, et isto
Exprimit in speculo, quae sit, et unde potens.
Scire leoninum cupidus scrutare decorem:
Frons tibi cum valido pectore signa feres,
Emicat ex oculis virtus vitiumque notatis:
Frons aperit lingua saepe tacente, virum.
Ecquid mir ator praesenti in imagine palles?
Et, tibi quem signet picta tabella, rogas!
Artifici descripta manu praecordia cernis,
Atque suis iuxta nomina ducta notis.
At super ingenio quid percontaris inepte?
Intuere, en totum est corpus ubique loquax.
Oris apertus honos, animum tibi pandit honestum:
Obvia frons fidem habet: sunt sine fraude genae.
At cur sic oculis fixis immobilis haeret?
USque adeone aciem lynceus ille fuit?
Coniice foecundam tacitarum indagine rerum
Mentem, iudicio quae et ratione viget.
Testes scripta viri, testes monumenta laborum,
Quae donata sibi secula longa tenent.
Donec erit, ripas qui utsitet, accola Rheni:
Donec erit, Salae qui bibit haustor aquas:
Cognita erit populis REUSNERI industria multis:
Nec poterit virtus illius ulla mori.
Finge tibi mores iam tanto pectore dignos:
Maiestas, dices, quam veneranda subest!
Aspice mundiciem, cultosque viriliter artus:
Non levis indicium futtle mentis habes.
Quin et magnanimo similes in corpore motus
Invenies: magnos grandia facta decent.
Evolve historias, illustribus annumerandum
Noveris, atque actus cui placuere graves.
Cetera quis curto valeat percurrere versu?
Gloria REUSNERI non breve tem pus amat.
Qui spectator ades, dic: Quam tibi gratulor HERos
Lot bona! vive diu, vive, hominesque iuva.