# Operum pars prima 7.14.47-92

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SEXTUS., Poem 14, lines 7.14.47-7.14.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.14.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.14.47

Vincula utramque tenent: sed rupit bellua nexus:
Mentis ad imperium nec tulit ire ferox.
Par animosa furit, motasque cupidine flammas
Exequitur quatiens vi violenta truci.
Reclamat Ratio: quo devia Bellua ferris?
Sic decuit sortes ire: ….
Siepius haec monstris anuni sacra cura canebat:
Nullius arbitrio monstra moventur herae.
Nique vetet ratto, ni saepe reclamet honestas;
Omnia pessumdent, et per inane ferant.
Quicunque ergo times tam dura pericula, tali
Utere praefidio: mens sonet illa frequens:
Quae pietate gravis, meritisque insignis avitis
Fundere REUSNERUS sedulo ab ore solet:
Bellua quo raperis? quo te violentia ducit?
Non itafert ratio: lex itae sana vetat.
Contempsisse minis, et ferre gravantia, magni est;
Ut ferri possit, nobile pectus amat.
Impete fert animus: tolera sed fortiter aestum:
Ceu tumor Oceani, mox residebit iners.
Cernis, ut ex elsi fortissima corda leonis
Quam minimum, et motu nobiliore tremant!
At rationis egent te dux ratio ipsa gubernat:
Et parere minus, bile furente, velis?
Fert Agamemnonias sapienti pectore lites
Myrmidonum dactor: lausque secuta virum est.
Victurum populos, turpe est non vincere mentem,
Et prius infestos se domuisse globos.
Subdere Pellaei proles animosa Philippi
Tergeminos orbes proposuisse potest:
Ferre Calrstheneos excelso pectore vultus,
Ingeniumque Clyti, bile movente, nequit.
Fracta fides regni est; et tot collegia caedem
Nectere vaesano non timuere Duci.
Ferre nequit Caesar, Pompeia pectora ferri:
Qui fines? gladio caesus uterque sacro est.
Et tu quem plebi fortuna immiscuit imae;
Quemque iuvat sociam non semerasse fidem:
FERRE assuesce alios, nec ama tua cetera damna:
Qui possint FERRI, moribus esto bonis.
Saepius effrenes haurit violentia linguas:
Dum latrat, auctori vox nocet illa suo.
Grande malum saepe est, et non tolerabile fastus:
Contemni meruit spretor, idemque pati.
Quis ferat Aegysthum? poenas dat adulter Oresti:
Ne merces alias tangere adulter ames.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
