# Operum pars prima 7.5

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER SEXTUS., AD GOTEFRIDUM STADLERUM, RECCERSEVRgi, Freibergae et Crotendorfii Dominum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/7.5

ITe bonis avibus (Sed enim vos ire paratos
Conspicor) o et equis, comprecor, ite bonis.
Musarum Charitumque decus STADLERE, simulque
Tu iuvenis tanti duxque comesque FABER.
Patria suspirat venientes STIRIA pridem:
Et tanti iuvenis laeta futurae Parens.
Magna parens, gemeinoque domus fratre inclyta magno:
Quem reducem noctes spe lacit, atque dies.
Collibus Euganeis hinc vos urbs proxima dudum
Exspectat, Veneti stagnaque laeta maris.
Felices, quibus Ausoniae celebrata licebit
Oppida cum populis cernere, cumque viris.
Musarumque sacros Latio gustare beato
Amnes, et Clario fonte levare sitim.
Sic decet, et fas est. Nam virtus strenua laudem
Altius excelso promovet orta loco.
Sic generi virtus par fit iva: segnior illa
Contenta haud una sede latere diu:
Multorum mores populorum cernere, et urbes;
Ac Sophiae longum laeta parare decus.
Macte igitur ST ADLERE, bonis o macte tot amplis
Pectoris, et donis, ingeniique tui.
I, quo fata vocant: et quo vocat ardua virtus:
Ingeii quo fert te calor ille tui.
I pede felici, praesenti numine divum:
Prosperet, hoc salvum teque ducemque diu.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
