Latin
1.1.1 to 1.1.3
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 1.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
AD SERENISSIMUM PRINCIPEM D. CHRISTIANUM IU. Regem Daniae, Norvegiae, Vandaliae, et Gothiae, etc. N. REUSNERI PRAEFATIO. MAGNUM QUIDdam ac divinum est ars poetica, CHRISTIANE Rex inclute: quae universae Philosophiae dulcis quaedam alumna, omnisque adeo virtutis, prudentiae, sapientiae magistra est: in qua omnes aliae artes et disciplinae consistere; ex eaque ceu fonte quodam amoenissimo profluere, et in eandem rursus confluere manifestissimum est. Nam cum omnis Philosophiae ratio in se tres partes contineat: quarum una in orationis dignitate, altera in naturae obscuritate, tertia in vita atque moribus cernitur: omnes has partes ambitu suo una complexa est ars Poetica. Ac primo quidem Logicae in ea disciplinae praedominantur maxime: quae ad sermonis et orationis praecepta pertinent: quarum una est puritatis: altera veritatis: tertia eloquentiae:quas sane res omnes vel maxime Poetica sibi habet propositas. Quam ob causam Ammonius quoque et Averroes Poeticam artem ceu vagam et quasi certo lare tectoque destituta~, ad disserendi artem, quae Logica dicitur, tanquam ad propriam sedem revocavit: et Aristoteles in arte Poetica de lexi et elocutione praecepta tradidit. Sed praeter hanc tamen sermonis et orationis dignitatem atque ornatum, quae communis est Logicae cum Poetica, propriam et quasi peculiarem ea adhuc adhibet materiam: nimirum fabularum amoenitatem: qua consequitur illud, ut quoniam dulci miscat utile, no solum animos hominum doceat, verum etiam moveat atque delectet. Sic enim primos quoque illos homines agrestes adhuc et incultos a sapientibus Poetis non vera oratione tantum, sed etiam iucunda ad vitae mansuetae rationem fuisse traductos legimus. Ex quo est Flacci illud in Arte: Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus; Dictus ab hoc lenire tigres, rabidosque leones: Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis Saxa movere sono testudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. Quam vero multa, et quam varia fabularum velata involucris, atque commentis, de obscuritate naturae et rerum ob oculos ponit Poetica: quae in hoc ipso mundo et partibus eius, in coelo, in aere, in mari, in terra multiplicem considerationem, et cognitionem habent admodum liberalem! Taceo de ortibus siderum stellarumque, et occasibus; de cometis et ostentis coeli: de tempestatibus et exundationibus: de gemmis et lapidibus ac metallis: de plantis et animalibus, eorumque natura et partibus: de ipsis denique elementis, caeterisque corporibus mixtis ac compositis: in quibus describendis totos fuisse priscos illos Poetas, Empedoclem, Nicandrum, Aratum, Lucretium, aliosque complures, satis eorum monumenta contestantur.