Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 11
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.11
Unproofread scanNot analysed yet
CUi libros age nuncupo novellos
Libros aureolos venustulosque?
Quos dono mihi candidata quondam
Misit turba sodalium bonorum:
Mundi lumina qui velut refulgent
Doctrinae radiis suae coruscis:
Ac longae celebres honore saemae,
Aevi sunt decus huius, et futuri?
POSTHI, nuncupat hos tibi novellos
Libros aureolos venustulosque
REUSNERUS, tuus optimus sodalis.
Unus namque sodalium bonorum
Gaudes maximus esse Candidatus:
Me qui mente colens, fideque sancta,
Meas esse aliquid putas Camoenas:
Libros aureolos venustulosque
Tot dono toties mihi remittens.
Lumen ac velut orbis, atque sidus
Musarum, radiis tuis coruscas
Candoris, fidei, eruditionis:
Ut fama super astra notus, avi
Magnum sis decus nuius, et tuturi.