Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 13
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.13
Unproofread scanNot analysed yet
SIc est, optime POSTHI, ut ipse scribis:
Plus est, quam satis, hocce Zoilorum
Aevo, vel Critscorum ineptiorum:
Passim carpere livido labores
Doctos quos iuvat invidoque dente:
Si quid praecipue novi laboru
Lucis prodeat editum sub auras.
Sed non invidiae calumniaeque
Morsus sic moror ipse virulentos;
Luci subtraham ut amplius libellos
Tot votis precibusque discupitos.
Tempus quin mage conqueror legendi
Scribendive mihi deesse solum,
Aut lima expoliendi acutiore.
Moles nempe premit negociorum
Me non parva, nec una, publicorum:
Respirare per ocium facultas
Vix ut saepe queam. quid ergo coner?
Musas persequor haud amoeniores
Si tanto genio, tot impeditus,
Et tantis studiis magis severis:
Poscunt unum hominem sibi illa totum.
Mos voto tamen ut tuo geratur,
Et desideriis bonorum amicis:
Plusculum modo nactus a labore
Tanto temporis ociique sani:
Supremam vigil, annuente Phoebo,
Imponam lepidis manum libellis.
Si forsan minus omnibus placebunt
(Quod nec spero, nec opto) saltem amicis
Si non displiceant meis probatis:
Contentus bene, nempe caeterorum
Ridebo probra sponte Zoilorum.
Lusis ilia Zoilis crepabunt.