# Operum pars secunda 10.15

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/10.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/10.15

LAMPERTE, o Anagrammatum Magister
Callentissime, lux decusque Phoebi:
Quae mi commoda sponte comprecaris
Fortunaeque animique corporisque;
Fatum nominis augurans beatum:
Laetus ac locuples simulque fortis,
Iucundum, vtile sentiam ut, potensque;
Quod RES, ALCINOUS, notatque NERVUS:
Pectus nosco pium, atque Christianum
Vere, tam bene, tam mihi benigne,
Quod vult, quodque bonum omne comprecatur.
Pro quo reprecor ipse mente grata.
Fortunaeque animique corporisque
Aucta commoda copia beata:
Laetus ac locuples simulque fortis,
Iucundum, utile sic quod est, potensque.
Semper perficias. Deo favente,
Fortunanteque publicos laebores.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
