Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 16
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.16
Unproofread scanNot analysed yet
SI lex sancta vetus cuique habenda est,
Quae honeste iubet hospites honestos
A se mittere patrias ad oras;
Praesentes habitos amice amicos,
Quoad fit copia amice habendi amicos:
Quo vos obsecro honore, quove amore,
Vos inquam simul hospites honestos,
Ac magnos pariter meos amicos,
Ista iam domuitione vestra,
Digne persequar, a que me remittam,
Dilecta ad patriae arva commigrantes?
Maior vester honos (fatebor) unquam
Quam ut possim facere hic honestiorem
Quenquam (credue) vestrum honore, digno
Quamvis. Nam genus arsque vos, et alta
Virtus, et pietas honestat ultro, et
Rebus qui comes his honos adhaeret.
Quod possum, quia non frui licebit
Tam inagnis, et honore magno honestis
Coram hic amplius (heu) dein amicis;
Saltem vos memori fide (fides si
Forsan hospita non sat hic tributa est)
Et sancto recolam omne amore in aevum,
Extremo licet orbe vos remotos.
Quid honestius est, amiciusve?