Latin · Hendecasyllable
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 20
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.20
Unproofread scanNot analysed yet
SI vivis bene, si vales, MELISSE,
Mellitissune alumne Gratiarum:
Magnas Diis ago gratias: salute
Pro dulet, stabilique sanitaete,
Porro numma sancta comprecando.
Quod rescribis iter parare magnum
In Thracen modo, Persiamque: magno
Perculsit mihi cor dolore. nanque
Cur is te, rogo, perditum, MELISSE?
In te saevus, et in tuos amicos
Crudelis nimium fideliores:
Plus te qui propriis amant ocellis:
Laerz nempe iua salubritate,
Et vita simul, et beatitate.
Iam tandem satis hinc vagatus inde,
Per Gallos, Italosque, Pannonesque,
Germanosque tuos; remotiorum
Gentium simul, et propinquiorum
Mores es bene conspicatus, atque
Urbes. iam tibi cedit ultro Ulysses:
Qui tot perdidit exulans, quot annos
Bellum perdidit Ilium fatigans.
Tandem Penelopen tuam require:
Aut, si victitat uspiam, Rosinam
Tandem iam recrea tuo vigore:
Quae desiderio tui fathiscit;
Et languens rapido misella ab igne,
Iam refrigerium tuum requirit.
Sic vivis bene, sic vales, MELISSE;
Mellitissime alumne Gratiarum.