Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 22
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.22
Unproofread scanNot analysed yet
DUm me valle Bacaenis in ferina
Lymphis membra videt sacris lavantem:
Lymphis te periisse VVisbadenis
Scribit POSTHIUS ille, NICOLAE,
Communis meus et tuus sodalis.
O factum male! bellus ille vates,
Plus quem Musae oculis suis amabant,
Et doctae Charites, et ipse Phoebus,
Et quantum est bominum politiorum;
Mellitus simul, elegansque vates,
Vitales moriens reliquit auras?
O tristes mihi nuncii, malique!
Sed lamenta nihil, nihil querelae
Pr osunt, aut lacrymae: pium ac beatum est
Fatis cedere, coelitum voluntas
Quae fert optimd. namque totus haud es
Me nte ac corpore mortuus: perenne
In libris modo, liberisque vivis
RUDINGERE tuis: beatioris
Vitae laetitia fruens suavi:
Per quam nec moreris die supremo,
Nec vivis male, sed magis beate:
Quod non dispereunt tui labores,
Quos Christo tua Musa consecravit,
Quid iucundius auspicatiusve est?