Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 25
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.25
Unproofread scanNot analysed yet
LUgete o iuvenes, viri, senesque,
Et quantum est hominum picntiorum.
Eheu! mortuus est bonus patronus,
Patronus bonus, et parens verendus:
Lux verae pietatis, artiumque
Sanctarum columen, decusque magnum:
Magnus praeco Dei, Dei sacerdos.
Is facundus erat, fidemque norat
Salvantem populos docere CHRISTI,
Ac monstrare viam salutis aequam,
Assertor probitatis, atque veri:
Is prudens erat, et gravis, bonisque
Promptus consiliis, et arte doctus,
Fortis, et patiens, fideque constans:
Quem percellere nulla vis minarum,
Mortis nec potuit timor, nec ullae
Fraudis illecebrae, precesque blandae.
Sed verae fidei tenax, Deique
Inprimis studiosus, erudivit
Gentem dogmate coelico fidelem:
Hostes opperiens fide timendos.
Illum mors properanter hei maligna
Terris eripuit: bonumque tantum
Invidit miseris, deditque luctus.
Sit o sit male mors tibi maligna:
Primum quae omnia devoras amica:
Quem dileximus unice, abstulisti.
O factum male. Nunc beatus ille,
Carnis carcere liber, et dolorum;
Coelo patribus, angeluque innctus;
Conspectu fruitur Dei beato.
Vitam perdidit hic quidem caducam;
Vitam vivat ut inde sempiternam.