Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 30
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.30
Unproofread scanNot analysed yet
AT vero male sit tuae podagrae,
Aut certe gonagrae nimis maligna
Quae te te abstulit huic sodalitati;
Condimentum equidem omne nuptiarum,
Choragumque simul bonum futurum.
Sic tu scribis. At ipse quid rescribam,
LAURENTI? Male sit malam podagram,
Aut certe gonagrm male ominanti,
Cui nec par medicina sit medendo.
Non me dignor honore (crede) tanto,
Delicatula quo mihi podagra,
Mollicella vel excubet gonagra:
Quam nec invideo, nec opto cuiquam,
Magnus quisquis herus solet vocari.
At contra bene sit tibi vicissim
Sic GUALTHERE meam vicem dolenti:
Ut me vivere, me valere semper,
Et mihi bene, quam male esse malis.
Succenses quod Apollini, vide quid
Agas: cuius ut esse vis alumnum
Me, tute optimus ipse sis alumnus:
Phoebeae bonus artifex medelae.
Aut hunc ergo tibi mihique plaoa:
Aut si qua est podagra, aut gonagra (quanquam
Nolo hoc credere, vel male ominari)
Phoebea fer opem mihi medela.