# Operum pars secunda 10.32

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/10.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/10.32

REUSNERE, Aonidum decus sororum,
O et aethereae decus Themistos:
Nunquam fama meas adivit aures
Expectatior aut suavior quam
Quae te his moenibus appulisse dixit.
Gaudio exiliit mihi cor imis
Laetanti in penetralibus: Deoque
Egi sospite gratias amici
Pro via: officii et mei esse duxi,
Quamprimum tibi rite gratulari
De successibus aureis viarum.
Porro gestio nunc videre vultus
Illos ingenuos amabilesque,
Quos hoc nomine Musa praedicavit
Mi non unius optimi Poetae:
Annis qui mihi sunt tot expetiti:
Et quos plus oculis meis amabo,
Donec spiritus hos fovebit artus.
Quam caram premere obviante dextram
Simul basiolo ardeo? o beatam et
Signandam niveis diem lapillis?

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
