Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., CONRADI LEII OROCRENII DE SYMBOLO NICOLAI REUSNERI DIALOGUS. LEIUS ET URANIA.
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.35.2
Unproofread scanNot analysed yet
COelo dedita Musa, NICOLAI
REUSNERI mihi symbolum referto.
Hoc me vin' memorare? FORTITUDO
ET LAUS, atque SALUS MEA est IEHOVA.
Id ipsum. sed enim, nisi molestum est,
Huius quaeso mihi explicato mentem.
Fretum se Domino Deo IEHOVA
Quidvis vincere, ait, mali: Salutis
Hunc solum esse patrem beatioris:
Se solum bunc celebrare mente tota.
Divina omnia, symlolum ipsum, et huius
Explicatio. nunquid illud olim
Sic dixit quoque Legiferque Moses,
Sacerque Esaias, et ille summus
Vates, quo Salomo parente natus?
Sic est. Ecquid enim videtur esse
Sive iustius, ac bonum bonorum,
Sive dignius, ac pium piorum
Sive pulcrius, ac sacrum sacrorum
Vatem Symbola ferre prisca vatum?