Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER TERTIUS., Poem 39
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 10.39
Unproofread scanNot analysed yet
REUSNERUS Latiae decus Camoenae,
Ac Musae pariter decus Pelasgae;
Felix qui genio Tibulliano
Fundit carmina dulciora melle,
Priscisque aemula versuum magistris:
Atque idem Themidos minister almae;
Summa laude docens vigil iuventam
Divi dogmata Principis sacrata:
Antistes Sapientiae, Minerva
Cui vires animi beatiores,
Ac linguae pariter dedit disertae:
Ille ergo Themidis minister, atque
Phoebique, et Sophiae, et simul Minervae,
Longinquas parat hinc abire in oras,
Visurus veteres suos amicos:
Passim gaudet amore quos, fideque
Cunctis esse sibi locis ligatos.
O qui nobile Palladis Lyceum,
Sacris deditus artibus, frequentas;
Qua sublime caput potens Olympo
Tollit ARGYROPE: eia laeta mecum
Doctoris facilem viam precare.
Et vos Rhenicolae simul Camoenae,
Vatis cingite frondibus capillos
Viventisque hederae, rosaeque mollis:
Phoebi retrogrado propinqua Cancro
Hunc ne flamma gravi perurat aestu;
Pro vatis simul et salute thura
Aris ferte Sabaea; dum profectus
Hinc desiderium scholae relinquit
Ingens, et pariter scholae ministris.
Tuque o maxime Phoebe, CHRISTE, tantae
Auspex, dux, comes ut viae, reduxque
Ipse sis, precor: et favore praestes,
Quo sospes redeat suis, secundo,
REUSNERUS Latiae decus Camoenae,
Ac Musae pariter decus Pelasgae.