# Operum pars secunda 11.12

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.12

QUid o Medulla quid pasci mea tantum
Optas, GEORGI? non est haec leoninae
(Fateor) medulla; non hae sunt Achilleae,
Quas vis, dapes: infans quis altus in tantum
Sine lacte matris olim adolevit heroem.
Quid ergo iactas? inquis. haud ego iacto
Multum. Medullae pabulum leoninae
Heroicum, doctrina liberalis dat:
Amplissimarum nutrix sancta virtutum.
Suadae Medullam Tullius dat orator,
Paeter eloquentiae, sapientiae princeps:
Prudentiae civilis auctor est Caesar
Iustinianus: armis clarus, et pace:
Magnus parens legum: medullulam quarum
(Pingue illud aureum, media ossium replens)
Co lliquo dum passim: artem gigno iam parvam:
Quae prima fundaementae continet Iuris
Prudentiae: quoddam ceu pabulum primae
Aptum tenellis mentibus iuventutis.
Vin' hanc? tace. mora parva est, quum satur tandem
Medull dam fastidies LEORINAM.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
